Liber Isaiae Prophetae*

Caput 66: Versus 6

Vox populi de civitate.Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judaei in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem praeponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt,reddentis reddentes retributionem inimicis suis,scilicet Judaeis, per Romanos.
(* Traductions européennes)